<<<

Pater noster,

qui es in cælis,

sanctificetur nomen tuum, 

adveniat regnum tuum,

fiat voluntas tua,

sicut in cælo et in terra.

Panem nostrum quotidianum

da nobis hodie,

et dimitte nobis debita nostra,

sicut et nos dimittimus

debitoribus nostris.

Et ne nos inducas

in tentationem,

Sed libera nos a malo.

Amen.

>>>